Wednesday, 1 September 2004

omnino victis

C. Marii quidem militibus iam omnino victis, haud multum afuit quin Sulla Romam intraret. qui, simulac ad urbem pervenisset, patres conscriptos ad templum Bellonae arcessivit. quo autem ad lonquendum surgente, clamores sex milium quondam inimicorum qui in circo trucidabantur audiri poterant. quibus clamoribus neglectis, ille aequo animo negavit senatores eis quae extra templum gerentur sollicitandos esse. tum vero illi intellegebant, altero tyranno expulso, alterum iam praeesse. si enim huic resistere conati essent, eundem fatum inimicis eius passi essent. tandem Metellus senator Sullam rogare ausus est quando hanc caedem perpetuam conficere in animo haberet. "te non rogamus," inquit, "ut ignoscas illis quos interficere constitueris. dic modo nobis eos quibus parcere vis."

No comments:

Post a Comment